M.p.th.f.69 Scan 68 (33v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

Omnes enim filii Dei estis per fidem, in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Non est Iudaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina. Omnes enim
vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.
Dico autem; quanto tempore heres parvulus est, nihil differt servo, cum sit dominus omnium;
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre; ita et nos cum essemus
parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus
Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, ut redime-
ret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra cla-
mantem. Abba, Pater. Itaque iam non es servus, sed filius; quod si filius, et heres per Deum. Sed tunc quidem igno-
rantem Deum, his, qui natura non sunt dii, serviebatis. Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cognostis sitis
a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denouo servaret vul-
tis? Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in
vobis. Estote sicut et ego, quia et ego sicut vos; Fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis. Scitis autem quia per in-
firmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem; et temptationem vestram in carne mea, non
sprevistis, neque respuistis; sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum, ubi est ergo beatitudo
vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis
mihi. Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Emulantur vobis non bene, sed ex-
cludere vos volunt, ut illos aemulemini. Bonum autem aemulamini in bono semper; et non tantum cum
praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis; vellem apud
vos modo, et mutare vocem meam; quoniam confundor in vobis. Dicite mihi qui sub lege vultis esse;
legem non legistis? Scriptum est enim; Quoniam Abraham duos filios habuit; unum de ancilla et unum
de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem;
quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem a monte
Sina, in servitutem generans, quae est Agar; Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est
ei quae nunc est Hierusalem, et servit cum filiis eius. Illa autem, quae sursum est Hierusalem